

Epistola ad Hebraeos*
Caput 2: Versus 14
Quia ergo.Quasi: Cum essent ex uno omnes, et, quia pueri qui sanctificandi erant communicaverant carni, id est erant homines ex anima et corpore, quae per sanguinem accipitur, corruptibiles; ideoet ipse,Christus.Participavit eisdempueris, veleisdem,id est carne et sanguine, et hoc similiter, id est, passibilis et mortalis, ut posset mori, et sic destrueret diabolum, et per mortem, legem evacuaret, et Judaeos liberos faceret per gratiam qui timore poenarum servi erant legis.Per mortem.Mirum quid? Mors erat arma per quae vincebat diabolus, et per eam victus est a Christo diabolus.